Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Text 3

Infobox

Diese Seite ist Teil einer Materialiensammlung zum Bildungsplan 2004: Grundlagen der Kompetenzorientierung. Bitte beachten Sie, dass der Bildungsplan fortgeschrieben wurde.

Cicero spricht sich am 1. Januar 43 dagegen aus, eine Gesandtschaft zu Antonius zu schicken. Vielmehr, so argumentiert Cicero, komme es darauf an, dem Volk die einige Haltung des Senatorenstandes zu zeigen, notfalls eben auch durch einen Kriegsbeschluss gegen Antonius.

Illi enim, qui bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant. Hic enim dies vobis, patres conscripti, illuxit, haec potestas data est, ut, quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. Recordamini, quantus consensus vestrum, quanta virtus, quanta constantia fuerit, quantam a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti sitis. Atque illo die, patres conscripti, ea constituistis, ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.

Pacem vult M. Antonius; arma deponat, roget, deprecetur. Neminem aequiorem reperiet quam me, cui inimicus quam amicus esse maluit. Nihil est profecto, quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid, quod concedi possit pacem roganti; legatos vero ad eum mittere non iam levitatis est, sed dementiae, ut, quod sentio, dicam.

Primum duces eos laudavistis, qui contra illum bellum private consilio suscepissent, deinde milites veteranos, qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.

Cic., Phil. 5, 1-3 (gek. und bearb.), 157 Wörter

Worterklärungen

illucescere, illucesco, illuxi : anbrechen
est (+ Gen.) : es ist ein Zeichen (von)

 


Textbeispiele (in der Präsentation erwähnt) zum Einsatz im Unterricht: Herunterladen [pdf] [158 KB]

Weiter mit Prüfungsaufgabe