Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Der Rat des Vaters (Gesamttext)

At ille respondit: „Sicut eum occidisti, iustum est, ut poenae subiaceas. Sed si corpus mecum erit inventum forte, in patibulo suspendar. Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo tecum pergam ad patibulum et, postquam mortuus fueris, tres vel quattuor ulnas panni tibi dabo ad corpus tuum involvendum.” Ille hoc audiens ad secundum amic um accessit, et illum ut primum probavit. Ille sicut primus dixit: „Credis me fatuum, quod in tali periculo me ponere vellem? Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo ad patibulum tecum pergam et in via te consolabor, quantum potero.” Ille ad tertium amic um accessit et eum probavit dicens: „Verecundor tibi loqui, quod numquam pro te aliquid feci et ecce nunc a casu hominem interfeci.” At ille: „Libenter hoc faciam et culpam mihi imponam, et patibulum, si necesse fuerit, pro te ascendam.” Hunc optimum amicu m suum fuisse expertus est.

Gesta Romanorum 129

 

Der Rat des Vaters: Herunterladen [docx][96 KB]

Der Rat des Vaters: Herunterladen [pdf][553 KB]

 

Weiter zu Didaktische Hinweise