Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Eutropius 6,17: Text mit Vokabeln

Caesar wird nach seinem Konsulat im Jahr 59 v. Chr. Statthalter von Gallia und Illyria. Schon bald wird er außerhalb der römischen Provinz Gallia Narbonensis aktiv.

Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem.

Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum.

Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat, eosque victos obsidibus acceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperavit stipendium quadringenties, Germanosque trans Rhenum aggressus immanissimis proeliis vicit.

Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.

Eutropius 6, 17

Aufgaben

  1. Stelle aus diesem Text von Eutropius (2. und 3. Abschnitt) Verben zusammen, welche Caesars militärisches Vorgehen bezeichnen. Charakterisiere diesen Krieg durch einen Begriff oder einen kurzen Satz.

  2. Übersetze den Text.

 

Eutropius 6: Herunterladen [doc][25 KB]

Eutropius 6: Herunterladen [pdf][51 KB]

 

Weiter zu Vokabelhilfen