Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Eutropius 6, 22-24: Bürgerkrieg 3 mit Aufgaben

Caesar bekämpft nach dem Sieg über Pompeius weitere Gegner

Mox Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolomaeus parare voluit insidias, qua causa bellum regi inlatum est. Victus in Nilo periit inventumque est corpus eius cum lorica aurea. Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit, Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat.

Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M. Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum fuerat.

Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat. Contra hos commisso proelio post multas dimicationes victor fuit Caesar.

Post annum Caesar Romam regressus quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cn. Pompeius et Sex. Pompeius, ingens bellum praeparaverant. Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est. Denique reparatis suis vicit. Ex Pompeii filiis maior occisus est, minor fugit.

Eutropius 6,22-24

Aufgaben

  1. Präsentiere die Wege, die Caesar in diesem Text zurücklegt, auf der Landkarte.
  2. Stelle Wörter und Begriffe für militärische, außenpolitische einerseits und innenpolitische Aktivitäten Caesars andererseits in diesem Text zusammen.
  3. Übersetze diesen Text
  4. Stelle aus dem letzten Abschnitt Begriffe zusammen, welche auf das Ende des Bürgerkrieges hindeuten.
  5. Der Text „Bürgerkrieg 1“ begann mit dem Satz: „Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est.” - Erläutere nochmals, jetzt anhand aller Texte über den Bürgerkrieg, was Eutropius mit „etiam populi Romani fortuna mutata est“ meinen könnte. Stelle dabei besonders die Machtposition Caesars im Staat und den Zustand des Staates nach dem Ende der Kriege dar.

 

Eutropius 6: Herunterladen [doc][35 KB]

Eutropius 6: Herunterladen [pdf][59 KB]

 

Weiter zu Hinweise