Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Cicero ad fam. 16,11 und 12: Die Gegenposition

Der Senator Cicero beschreibt die Vorgänge in Rom während der entscheidenden Tage anfangs des Jahres 49 v. Chr.

Cicero schreibt mehrere Briefe an seinen Sekretär Tiro, der krank in Griechenland geblieben ist. Er schildert darin, in welchem Zustand er Rom bei seiner Rückkehr von seinem Amt als Statthalter in Kilikien (Kleinasien) angetroffen hat. Der Konflikt zwischen dem Senat und Caesar eskaliert gerade.

Text 1:

Ego ad urbem accessi pridie Nonas Ianuarias. Obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli, cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum—nam ex utraque parte sunt, qui pugnare cupiant— impedimento mihi fuerunt.

Omnino et ipse Caesar, amicus noster, minaces ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens, qui exercitum et provinciam invito senatu teneret. Numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem.

Omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur. Id fit auctoritate et studio Pompeii nostri, qui Caesarem sero coepit timere.

Cicero, ad fam. 16,11

Text 2:

Quo in discrimine versetur salus mea et bonorum omnium atque universae rei publicae, ex eo scire potes, quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. In eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus. Sed mirus invaserat furor non solum improbis, sed etiam iis, qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili miserius.

Itaque, cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus; quam sapienter aut quam fortiter, nihil attinet disputari.

Quo quidem in casu simus, vides. Feruntur omnino condiciones ab illo; ad consulatus petitionem se venturum. Accepimus condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis, quae occupavit, ut sine metu de iis ipsis condicionibus Romae senatus haberi possit. Id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae—leges enim imponuntur—, sed quidvis est melius quam sic esse, ut sumus.

Cicero, ad fam. 16,12

 

Cicero ad fam. 16: Herunterladen [doc][38 KB]

Cicero ad fam. 16: Herunterladen [pdf][60 KB]

 

Weiter zu Übersetzung