Zur Haupt­na­vi­ga­ti­on sprin­gen [Alt]+[0] Zum Sei­ten­in­halt sprin­gen [Alt]+[1]

Bür­ger­krieg: Rea­li­en und Chro­no­lo­gie

Eu­tro­pi­us 6, 19 – Bür­ger­krieg: Vor­er­schlie­ßung, Rea­li­en­samm­lung und Chro­no­lo­gie

Text

geo­gra­phi­sche Be­grif­fe

Er­eig­nis­se

Per­so­nen

Zeit

Hinc iam bel­lum ci­vi­le suc­ces­sit ex­se­cran­dum et la­cri­ma­bi­le, quo prae­ter ca­la­mi­ta­tes, quae in pro­eliis ac­ci­der­unt, etiam po­pu­li Ro­ma­ni for­tu­na mu­ta­ta est.

Cae­sar enim re­di­ens ex Gal­lia vic­tor co­epit pos­ce­re al­ter­um con­su­la­tum atque ita, ut sine du­bieta­te ali­qua ei de­fer­re­tur. Con­tra­dic­tum est a Mar­cel­lo con­su­le, a Bi­bu­lo, a Pom­peio, a Ca­to­ne, ius­sus­que di­mis­sis ex­er­ci­ti­bus ad urbem re­dire. Prop­ter quam ini­uri­am ab Ar­i­mi­no, ubi mi­li­tes con­gre­ga­tos ha­be­bat, ad­ver­sum pa­tri­am cum ex­er­ci­tu venit.

Con­su­les cum Pom­peio se­na­tus­que omnis atque uni­ver­sa no­bi­li­tas ex urbe fugit et in Gra­eciam tran­siit. Apud Epirum, Mace­do­ni­am, Ach­ai­am Pom­peio duce se­na­tus con­tra Cae­sa­rem bel­lum pa­ra­vit.

Cae­sar va­cuam urbem in­gres­sus dic­ta­to­rem se fecit.
Inde His­pa­ni­as pe­tiit. Ibi Pom­peii ex­er­ci­tus va­li­dis­si­mos et for­tis­si­mos cum tri­bus du­ci­bus, L. Af­ra­nio, M. Pe­treio, M. Var­ro­ne, su­pera­vit. Inde in Gra­eciam tran­siit, ad­ver­sum Pom­pei­um di­mi­ca­vit. Primo pro­elio vic­tus est et fu­ga­tus, eva­sit tamen, quia nocte in­ter­ve­ni­en­te Pom­pei­us sequi no­luit, di­xit­que Cae­sar nec Pom­pei­um scire vin­ce­re et illo tan­tum die se potuis­se su­pe­ra­ri. De­inde in Thes­sa­lia apud Pa­laeo­phar­salum pro­duc­tis ut­rim­que in­gen­ti­bus co­piis di­mi­ca­ver­unt. Num­quam adhuc Ro­ma­nae co­pi­ae in unum neque maio­res neque me­lio­ri­bus du­ci­bus con­ve­nerant, totum ter­rar­um orbem fa­ci­le sub­ac­tu­rae, si con­tra bar­ba­ros du­ce­ren­tur. Pugna­tum tamen est in­gen­ti con­ten­tio­ne vic­tus­que ad postre­mum Pom­pei­us et cas­tra eius di­rep­ta sunt.

Ipse fu­ga­tus Alex­an­dri­am pe­tiit, ut a rege Ae­gyp­ti, cui tutor a se­na­tu datus fu­erat prop­ter iuve­ni­lem eius ae­ta­tem, ac­ci­pe­ret au­xi­lia. Qui for­t­u­nam magis quam ami­ci­ti­am se­cu­tus oc­ci­dit Pom­pei­um, caput eius et anu­lum Cae­sa­ri misit. Quo con­s­pec­to Cae­sar etiam la­cri­mas fu­dis­se di­ci­tur tanti viri in­tu­ens caput et ge­ne­ri quon­dam sui.

Mox Cae­sar Alex­an­dri­am venit. Ipsi quo­que Pto­lo­ma­eus para­re vo­luit in­si­di­as, qua causa bel­lum regi in­la­tum est. Vic­tus in Nilo pe­riit in­ven­tumque est cor­pus eius cum lo­ri­ca aurea. Cae­sar Alex­an­dria poti­tus re­gnum Cleo­pa­trae dedit, Pto­lo­ma­ei sor­ori, cum qua con­su­etu­di­nem stu­pri ha­bue­rat.

Inde Romam re­gres­sus ter­tio se con­su­lem fecit cum M. Ae­mi­lio Le­pi­do, qui ei ma­gis­ter equitum dic­ta­to­ri ante annum fu­erat.

Inde in Af­ri­cam pro­fec­tus est, ubi in­fi­ni­ta no­bi­li­tas cum Iuba, Mau­re­ta­niae rege, bel­lum re­pa­ra­verat. Con­tra hos com­mis­so pro­elio, post mul­tas di­mi­ca­tio­nes vic­tor fuit Cae­sar. Post annum Cae­sar Romam re­gres­sus quar­to se con­su­lem fecit et sta­tim ad His­pa­ni­as est pro­fec­tus, ubi Pom­peii filii, Cn. Pom­pei­us et Sex. Pom­pei­us, in­gens bel­lum pra­e­pa­ra­ver­ant. Multa pro­elia fu­er­unt, ul­ti­mum apud Mundam ci­vi­ta­tem, in quo adeo Cae­sar paene vic­tus est. Deni­que re­pa­ra­tis suis vicit. Ex Pom­peii fi­liis maior oc­cisus est, minor fugit.

Auf­ga­ben

  1. Er­mitt­le aus dem Text geo­gra­phi­sche Be­grif­fe. Trage sie in die Ta­bel­le ein, mar­kie­re sie auf der Karte. Zeich­ne die Be­we­gun­gen Cae­sars auf der Karte ein.
  2. Trage die Namen von Per­so­nen in die ent­spre­chen­de Ta­bel­len­spal­te ein.
  3. Trage im Lauf der Lek­tü­re Er­eig­nis­se in die ent­spre­chen­de Ta­bel­len­spal­te ein; re­cher­chie­re die Chro­no­lo­gie der Er­eig­nis­se und trage sie in die Ta­bel­le ein.

Die Lö­sung zur Ta­bel­le fin­den Sie in bei den nach­fol­gen­den Down­loads.

 

Bür­ger­krieg: Rea­li­en und Chro­no­lo­gie: Her­un­ter­la­den [doc][26 KB]

Bür­ger­krieg: Rea­li­en und Chro­no­lo­gie: Her­un­ter­la­den [pdf][32 KB]

 

Bür­ger­krieg: Rea­li­en und Chro­no­lo­gie – aus­ge­füllt: Her­un­ter­la­den [doc][31 KB]

Bür­ger­krieg: Rea­li­en und Chro­no­lo­gie – aus­ge­füllt: Her­un­ter­la­den [pdf][37 KB]

 

Wei­ter zu Eu­tro­pi­us 6,19: Bür­ger­krieg 1 mit Auf­ga­ben