Zur Haupt­na­vi­ga­ti­on sprin­gen [Alt]+[0] Zum Sei­ten­in­halt sprin­gen [Alt]+[1]

Sue­ton, div. Lul. 81-82: Die Iden des März – ko­lo­me­tri­scher Um­bruch

Die Er­mor­dung Cae­sars

Vor dem 15. März 44 v. Chr., den Iden des März, er­eig­ne­ten sich zahl­rei­che Vor­zei­chen, die Cae­sars na­hen­den Tod an­kün­dig­ten. Den­noch begab er sich in die Curia Pom­peia, wo sich der Senat an die­sem Tag zu einer Sit­zung tref­fen soll­te.

Ea vero nocte, quae erat ante diem cae­dis, ipse sibi visus est et per quie­tem in­ter­dum supra nubes vo­li­t­are, alias cum Iove dex­tram iun­ge­re. Et Cal­pur­nia uxor ima­gi­na­ta est col­la­bi fas­ti­gi­um domus ma­rit­um­que in gre­mio suo con­fo­di; ac su­bi­to cu­bi­cu­li fores spon­te pa­tu­er­unt.

5

Ob haec diu cunc­ta­tus est, an domi ma­ne­ret et ea, quae apud se­na­tum pro­po­suerat agere, dif­fer­ret. Tan­dem De­ci­mo Bruto ad­hort­an­te quin­ta fere hora pro­gres­sus est.

10

Cum in se­na­tu as­se­dis­set, con­spi­ra­ti spe­cie of­fi­cii cir­cums­te­ter­unt. Ilico Cim­ber Til­li­us, qui pri­mas par­tes sus­ce­pe­rat, quasi ali­quid ro­ga­turus ab ut­ro­que umero togam eius app­re­hen­dit. De­inde cla­man­tem: „Ista qui­dem vis est!” alter e Ca­scis vul­ne­rat pau­lum infra iugu­lum.

Cae­sar Cas­cae bra­chi­um ar­rep­tum gra­phio trai­ecit co­na­tus­que pro­si­li­re alio vul­ne­re tar­da­tus est. Utque ani­mad­ver­tit un­di­que se stric­tis pu­gio­ni­bus peti, toga caput ob­vol­vit, simul si­nis­tra manu sinum ad ima crura de­du­xit, quo ho­nes­ti­us ca­de­ret in­fe­rio­re cor­po­ris parte ve­la­ta.

15

Atque ita tri­bus et vi­gin­ti pla­gis con­fos­sus est uno modo ge­mitu sine voce edito, etsi tra­di­der­unt qui­dam Marco Bruto ir­ru­en­ti di­xis­se: „καὶ σὺ, τέκνον?“

Ex­ani­mis dif­fu­gi­en­ti­bus cunc­tis ali­quam­diu iacuit, donec lec­ticae im­po­si­tus est. Tres ser­vo­li domum ret­tu­ler­unt. Nec in tot vul­ne­ri­bus, ut An­tis­ti­us me­di­cus exi­sti­ma­bat, le­ta­le ullum re­per­tum est, nisi quod se­cun­do loco in pec­to­re ac­ce­pe­rat.

20

Fu­erat ani­mus co­ni­ura­tis cor­pus oc­cisi in Ti­be­rim tra­he­re, bona pu­bli­ca­re, acta re­scin­de­re. Sed metu Marci An­to­ni con­su­lis et ma­gis­tri equitum Le­pi­di de­s­ti­ter­unt.

(Suet., div. Iul. 81 f.)

 

Sue­ton: Her­un­ter­la­den [doc][79 KB]

Sue­ton: Her­un­ter­la­den [pdf][52 KB]

 

Wei­ter zu Vo­ka­bel­lis­te