Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Text 3: Die Erziehung der Kinder am Hofe Karls

Einhard, Vita Karoli 19

studia liberalia : freie Künste venatio, onis, f. : Jagd lanificium, i, n .: Handarbeit; adsuescere : sich gewöhnen an; torpere, torpeo : träge werden; impendere : aufwenden; magnanimitas, tatis, f. : menschliche Größe patienter ferre : geduldig ertragen videlicet : natürlich, selbstverständlich; compellere, compello, compuli, compulsum : veranlassen, treiben; pontifex, icis, m .: Priester (hier ist der Papst gemeint); obitus, us, m .: Tod; acsi : als wenn; temperatus : maßvoll, besonnen domi positus : wenn er zu Hause war; pone : später, hintennach; agmen extremum : Schluss des Zuges; satellites, is, m .: Begleiter; ordinare : (jemanden zu etwas) bestimmen, (jemanden mit etwas) beauftragen; tueri, tueor : schützen; nuptum dare : zur Frau geben; contubernium, i, n .: Zusammenleben, Gemeinschaft; Liberos suos ita censuit instituendos esse, ut tam filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus et ipse operam dabat, erudirentur. Tum filios, cum primum aetas patiebatur, more Francorum equitare, armis ac venationibus exerceri fecit, filias vero lanificio adsuescere, ne per otium torperent, operam impendere atque ad omnem honestatem erudiri iussit. Ex his omnibus duos tantum filios et unam filiam, priusquam moreretur, amisit. Mortes filiorum ac filiae pro magnanimitate, qua excellebat, minus patienter tulit, pietate videlicet, qua non minus insignis erat, compulsus ad lacrimas. Nuntiato etiam sibi Hadriani Romani pontificis obitu, quem in amicis praecipuum habebat, sic flevit, acsi fratrem aut carissimum filium amisisset. Erat enim in amicitiis optime temperatus, ut eas et facile admitteret et constantissime retineret, colebatque sanctissime omnes, quos sibi adiunxerat.

 

Filiorum ac filiarum tantam in educando curam habuit, ut numquam domi positus sine ipsis cenaret, numquam iter sine illis faceret. Adequitabant ei filii, filiae vero pone sequebantur, quarum agmen extremum satellites ad hoc ordinati tuebantur. Quae cum pulcherrimae essent et ab eo plurimum diligerentur, nullam earum cuiquam aut suorum aut exterorum nuptum dare voluit, sed omnes secum usque ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens se earum contubernio carere non posse.

Text 3: Die Erziehung der Kinder am Hofe Karls: Herunterladen [doc] [28 KB]

Text 3: Die Erziehung der Kinder am Hofe Karls: Herunterladen [pdf] [13 KB]