Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Material zu Phase 6 Textpuzzle

Textpuzzle (Bitte auf Schriftgröße 28 vergrößern und zerschneiden(/)!):

1. Abschnitt:
Nioba, pulchra uxor praeclari regis Thebanorum, / septem filios septemque filias / habebat. Ea re valde superba erat et / iterum iterumque dicebat / se felicissimam inter cunctas matres esse. / Aliquando per vias urbis ibat et / magno cum gaudio / turbam Thebanarum spectabat, cum subito / eas Latonae deae, matri Apollinis et Dianae, immolare / vidit.

2. Abschnitt:
Nioba, quod / censebat etiam se solam re divina dignam esse, / appropinquavit et / magna voce clamavit: / “Thebanae, cur Latonae res divinas facitis? / Nonne videtis / me, vestram praeclaram reginam, / Latonam magno numero filiorum filiarumque longe superare? / Cur non me colitis, sed Latonam?” /
Verba Niobae / deam valde laedebant, itaque / filium Apollinem adiit et auxilium petivit. /

3. Abschnitt:
Paucis diebus post / filii Niobae / – ut semper – per campos equitabant, / ludebant, ridebant, vita gaudebant. /
Subito / rumorem ignotum audiebant. / Quid erat? Apollo apparuit et / sagittas perniciosas / in pueros misit. Pueri fugiebant, sed / deus cunctos necavit. / Deus eis / nullam occasionem fugae / dedit. / Nioba multis cum lacrimis / mortem filiorum lugebat. /
(rumor Geräusch - perniciosus, a um todbringend - occasio Gelegenheit)

4. Abschnitt:
Tamen / etiam adversis in rebus / superbia reginae nondum victa erat. / “Filii mei quidem mortui sunt, sed / mihi adhuc septem filiae / manserunt. Latonae quidem / solum una filia est. / Numero igitur filiarum / deam longe supero!” /
Tum Diana iussu Latonae matris / etiam puellis, dum fratres mortuos deflent, perniciem paravit et / cunctas filias Niobae sagittis interfecit. / Denique Nioba a deis punita (punire bestrafen) et in lapidem mutata est; e lapide aqua perpetua fluit.
(mutata est sie ist verwandelt worden - perpetuus ewig - fluere fließen)

 

Material zu Phase 6 Textpuzzle: Herunterladen [doc] [21 KB]