Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Lektionstext Intra 16 (Niobe): Texterschließung und Gruppenarbeit

De Nioba

Nioba, uxor regis Thebanorum,
septem filios septemque filias habebat.
Ea re valde superba erat saepeque dicebat
se felicissimam inter matres esse.

Aliquando per vias urbis ibat 5
et cum gaudio turbam spectabat,
cum subito Thebanas Latonae deae, matri Apollinis et
Dianae, immolare vidit.
Nioba, quod censebat
etiam se re divina dignam esse, 10

appropinquavit et magna voce clamavit:
“Thebanae, cur Latonae res divinas facitis?
Nonne videtis
me Latonam numero filiorum filiarumque longe
superare? 15

Verba Niobae deam valde laedebant,
itaque Apollinem adiit et auxilium a filio petivit.

Paucis diebus post filii Niobae per campos equitabant,
ludebant,ridebant.
Subito Apollo apparuit et sagittas in pueros misit. 20

Pueri fugiebant, sed deus cunctos necavit.
Quamquam Nioba multis cum lacrimis
mortem filiorum lugebat,
tamen etiam adversis in rebus
superbia reginae nondum victa erat. 25
“Filii mei mortui sunt,
sed mihi adhuc septem filiae manserunt.
Latonae quidem solum una filia est.
Numero igitur filiarum deam longe supero!”

Tum Diana iussu Latonae matris etiam puellis, 30

dum fratres mortuos deflent, perniciem paravit
et filias Niobae sagittis interfecit.

Hinweis:
Der Text wird zunächst als Ganzes erschlossen (Texterschließung), dann
schmaler Pfeil > statarisch im LSG übersetzt (Z. 1-17),
schmaler Pfeil > binnendifferenziert als Gruppenarbeit übersetzt (Z. 18-32).

Texterschließung für den gesamten Text: Material zur Phase 3 und 4 (Lektionstext_5_Texterschließung)
Themenverschiedene Gruppenaufgaben mit Binnendifferenzierung zum Haupttext Z. 18 – 32 (homogene Gruppen): Material zur Phase 4 (Lektionstext_5_Gruppenaufgaben mit BD)