Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Felix Lektion 35

Ein Mann, auf den die Römer stolz waren

Nach der Vertreibung des Tarquinius Superbus, des letzten Königs in Rom, versuchte Porsenna, die verhasste etruskische Königsherrschaft neu zu errichten. Er zog mit einem mächtigen Heer gegen Rom und besetzte den Ianiculus, einen der Hügel auf dem rechten Ufer des Tiber. Die Stadt wäre beinahe erobert worden, hätte es da nicht einen Mann gegeben, auf den die Römer stolz sein konnten.

Hostibus impetum facientibus Horatius illos milites Romanos, qui trans Tiberim ad pontem positi erant, arma deponere ordinesque relinquere vidit. His restitit et magna voce clamavit: "Cur fugitis, ignavi?" Tum eos monuit: "Observate, commilitones l , virtutem illam Romanam! Fuga nobis inutilis 2 erit. Nam ponte relicto mox plures hostes in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo erunt. Vos oro: Delete hunc pontem gladio et igne! Ego impetum hostium meo corpore excipiam." His verbis dictis ille in pontem processit, et statim duo viri Romani, Spurius Larcius ac Titus Herminius 3 , pudore commoti fuga destiterunt. Horatius cum eis primum impetum Etruscorum sustinebat. Deinde in tutum locum cedere eos coegit. Multa iam tela 4 ab hostibus coniecta in scuto 5 Horatii haeserunt. Etruscis hunc acriter prementibus denique pons a Romanis deletus est. Tum Horatius: "Tiberine 6 pater", inquit, "haec arma et hunc militem flumine tuo accipe." Tum ille cum armis in Tiberim desiluit atque incolumis ad suos pervenit.

Die civitas Romana, die Gemeinschaft der römischen Bürger, bewies Horatius Cocles ihre Dankbarkeit für diese große Leistung (virtus). Um den Mann zu ehren, wurde ein Standbild für ihn errichtet, und er bekam so viel Land geschenkt, wie er an einem Tag mit dem Pflug umrunden konnte.


(Quelle: Felix-Ausgabe A, Lektion 35 ,C.C. Buchners Verlag)

1 com-milito, -onis: Kamerad
2 in-utilis: nutzlos
3 Spurius Larcius, Titus Herminius: römische Kämpfer
4 telum: Pfeil, Lanze
5 scutum: Schild
6 Tiberinus: Flussgott

Felix Lektion 35: Herunterladen [pdf] [11 KB]