Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Lösung

Infobox

Diese Seite ist Teil einer Materialiensammlung zum Bildungsplan 2004: Grundlagen der Kompetenzorientierung. Bitte beachten Sie, dass der Bildungsplan fortgeschrieben wurde.

Unterstreichen Sie alle Partzipialformen und tragen Sie dann jede Form in jeweils einer Zeile in der passenden Tabellenspalte ein.

[2] Inimica est multorum conversatio: Nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus adlinit. Utique quo maior est populus, cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. [3] Quid me existimas dicere? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior? Immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore acquiescant. Contra est: Quidquid ante pugnatum est, misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent, quo tegantur; ad ictum totis corporibus expositi numquam frustra manum mittunt. [4] Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant? Non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? Quo artes? Omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne res geritur. [5] Haec fiunt, dum vacat harena. „Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.“ Quid ergo? Quia occidit, ille meruit, ut hoc pateretur: Tu quid meruisti miser, ut hoc spectes? „Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? Quare parum audacter occidit? Quare parum libenter moritur? Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant!“ Intermissum est spectaculum: „Interim iugulentur homines, ne nihil agatur!“ Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt? Agite dis immortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.

§

Partizip als Sinnträger

Partizip als Teil einer
Partizipialkonstruktion

substantiviertes Partizip

2

 

 

nescientibus (2)

3

 

exspectans (3)

 

3

pugnatum (3)

 

 

3

 

omissis (3)

 

3

 

expositi (3)

 

4

 

 

interfecturis (4)

4

 

 

pugnantium (4)

5

intermissum (5)

 

 

Additum

Übertragen Sie die gefundenen Partizipien in die Spalten „gefundenes Partizip“  und bilden Sie dann jeweils die Grundform, unter der das Wort im Lexikon nachgeschlagen werden kann.

gefundenes Partizip

Grundform

 

gefundenes Partizip

Grundform

nescientibus (2)

nescio

expositi (3)

expono

exspectans (3)

exspecto

interfecturis (4)

interficio

pugnatum (3)

pugno

pugnantium (4)

pugno

omissis (3)

omitto

intermissum (5)

intermitto

Satzgrammatik_Übungen: Herunterladen [docx] [224 KB]

Satzgrammatik_Übungen: Herunterladen [pdf] [410 KB]