Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Catull, c. 29

 

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo, vorax: gefräßig / aleo: Spieler(natur)
Mamurram 1 habere, quod Comata Gallia 2
habebat ante et ultima Britannia? ante ~ antea
Cinaede 3 Romule 4 , haec videbis et feres?
Et ille nunc superbus et superfluens superfluere: Überfluss haben
perambulabit omnium cubilia perambulare cubilia: durch Schlafzimmer spazieren
ut albulus columbus aut Adoneus 5 ? albus: weiß / columbus: Täuberich
Cinaede 3 Romule 4 , haec videbis et feres!
Es impudicus et vorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice, eo nomine: in der Absicht, zu dem Zweck/unicus:einzigartig
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vostra diffutata mentula diffutatus (obszön): geschwächt /mentula: Glied
ducenties comesset aut trecenties? ducenties: 200mal/comedere: auffressen
Quid est alid sinistra liberalitas? alid=aliud / sinister: links, hier:?
Parum expatravit an parum elluatus est? parum: zu wenig/expatrare:auf den Kopf...
Paterna prima lancinata sunt bona; ...hauen/elluari: (ver)prassen/paternus: väterlich
secunda praeda Pontica 6 ; inde tertia lancinare: zerfleischen
Hibera 7 , quam scit amnis aurifer Tagus 8 ;
nunc Galliae timetur et Britanniae. Galliae/Britanniae: dat. commodi
Quid nunc malum fovetis? Aut quid hic potest fovere: liebhaben
nisi uncta devorare patrimonia? unctus: fett/devorare: verschlingen/patrimonium: Erbe
Eone nomine, urbis o piissimi eo nomine: in der Absicht, zu dem Zweck
socer generque 9 , perdidistis omnia? socer: Schwiegervater/gener: Schwiegersohn


1 Mamurra: röm.Ritter,diente in Caesars Heer und machte in Gallien so viel Geld, dass er sich als erster Römer ein marmorverkleidetes Haus leistete
2 comata Gallia ("das behaarte Gallien"): In Gallien trug man das Haar (auch als Mann) lang.
3 Cineadus: Kinaede (Bezeichnung eines aktiven Homosexuellen, hier ein Schimpfwort)
4 Romulus: gemeint ist hier Caesar
5 Adonis: von Venus geliebter, von einem Eber der Jagdgöttin Diana getöteter schöner Jüngling; ursprünglich Gott der sterbenden und wiedererwachenden Natur.
6 praeda Pontica: die pontische Beute (Pompeius hatte 61 v.Chr. gegen Mithridates, König von Pontus am Schwarzen Meer, Krieg geführt; Pontus wurde dann röm. Provinz.)
7 Hibera <praeda>: die iberische Beute (Caesar hatte 61 v.Chr. als Propraetor in Hispania ulterior Krieg geführt.)
8 amnis aurifer Tagus: der Tajo, ein Goldsand mitführender Fluss
9 socer generque: gemeint sind Caesar und Pompeius (Caesar hat seine Tochter Julia 59 v.Chr., also nach Begründung des Triumvirats (Caesar, Pompeius, Crassus), Pompeius zur Frau gegeben.)

 

Catull, c. 29: Herunterladen [doc] [32 KB]