Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

„Römer und Griechen“: Plinius 8,24

C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

Amor in te meus cogit, non ut praecipiam - neque enim praeceptore eges -, admoneam tamen, ut, quae scis, teneas et observes, aut nescire melius. Cogita te missum <esse> in provinciam Achaiam, illam veram et meram 1 Graeciam, in qua primum humanitas litterae, etiam fruges 2 inventae esse creduntur; missum ad ordinandum statum 3 liberarum civitatum, id est ad homines maxime homines, ad liberos maxime liberos, qui ius a natura datum virtute, meritis, amicitia, foedere denique et religione tenuerunt. Reverere 4 conditores 5 deos et nomina deorum, reverere4 gloriam veterem et hanc ipsam senectutem, quae in homine venerabilis 6 , in urbibus sacra. Sit apud te honor antiquitati 7 , sit ingentibus factis, sit fabulis quoque. Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex iactatione 8 decerpseris 9 . Habe ante oculos hanc esse terram, quae nobis miserit iura, quae leges non victis, sed petentibus dederit, Athenas esse, quas adeas, Lacedaemonem esse, quam regas; quibus reliquam umbram 10 et residuum 11 libertatis nomen eripere durum, ferum, barbarum est. Vides a medicis, quamquam in adversa valetudine 12 nihil servi ac liberi differant, mollius tamen liberos clementiusque tractari. Recordare 13 , quid quaeque civitas fuerit, non ut despicias, quod esse desierit; absit superbia, asperitas 14 . Nec timueris contemptum. An contemnitur, qui imperium, qui fasces 15 habet, nisi humilis et sordidus 16 , et qui se primus ipse contemnit? Male vim suam potestas aliorum contumeliis 17 experitur, male terrore veneratio 18 acquiritur 19 , longeque valentior 20 amor ad obtinendum 21 , quod velis, quam timor. Nam timor abit, si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium, hic in reverentiam 22 vertitur. Te vero etiam atque etiam 23 - repetam enim - meminisse oportet officii tui titulum 24 ac tibi ipsum interpretari 24 , quale quantumque sit ordinare statum3 liberarum civitatum. Nam quid ordinatione 25 civilius, quid libertate pretiosius 26 ? Porro 27 quam turpe, si ordinatio 25 eversione 28 , libertas servitute mutetur! Accedit, quod tibi certamen est tecum: onerat 29 te quaesturae tuae fama, quam ex Bithynia optimam revexisti 30 ; onerat 29 testimonium principis; onerat 29 tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data. Quo magis nitendum est 31 , ne in longinqua provincia quam suburbana 32 , ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis 33 et incognitus quam exploratus probatusque 34 humanior, melior, peritior fuisse videaris, cum sit alioqui 35 , ut saepe audisti, saepe legisti, multo deformius 36 amittere quam non assequi laudem. Haec velim credas, quod initio dixi, scripsisse me admonentem, non praecipientem; quamquam praecipientem quoque. Quippe 37 non vereor, in amore ne modum excesserim. Neque enim periculum est, ne sit nimium, quod esse maximum debet. Vale.


1 merus ,-a,-um rein, unverfälscht
2 fruges ,-um f. Feldfrüchte; Getreide
3 statum ordinare den Zustand ordnen, regeln
4 reverēri , verehren
5 conditor ,-oris m. Gründer
6 venerabilis ,-is,-e verehrungswürdig
7 antiquitas ,-tatis f. Alter
8 iactatio ,-ionis f. Prahlerei
9 decerpěre ,-o,-cerpsi (ent)nehmen
10 umbra ,-ae f. Schatten
11 residuus ,-a,-um übrig
12 adversa valetudo ,-inis f. Krankheit
13 recordari , sich erinnern
14 asperitas ,-tatis f. Härte
15 fasces ,-um f. Rutenbündel (Zeichen der Amtsgewalt)
16 humilis et sordidus niedrig und schmutzig
17 contumelia ,-ae f. Schmähung
18 veneratio ,-ionis f. Verehrung
19 acquirěre ,-o,-quisi erwerben
20 valentior stärker
21 obtinēre ~ tenēre
22 reverentia ,-ae f. Verehrung
23 etiam atque etiam immer wieder
24 titulum ? interpretari den Titel selbst für dich zu deuten
25 ordinatio ,-ionis f. staatliche Ordnung
26 pretiosus ,-a,-um wertvoll
27 porro (Adv.) weiter; ferner
28 eversio ,-ionis f. Zerstörung, Vernichtung
29 onerare belasten
30 revehěre ,-veho,-vexi zurückbringen,-tragen
31 niti,nitor, nixus sum sich anstrengen
32 suburbanus ,-a,-um vorstädtisch
33 rudis ,-is,-e roh, bäurisch, ungebildet
34 exploratus probatusque erfahren und gewiss
35 alioqui (Adv.) sonst, andernfalls
36 deformis ,-is,e ~ turpis
37 quippe freilich, allerdings

 

„Römer und Griechen“: Plinius 8,24: Herunterladen [doc] [37 KB]