Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Vom Sinn und Unsinn des Reisens

Infobox

Diese Seite ist Teil einer Materialiensammlung zum Bildungsplan 2004: Grundlagen der Kompetenzorientierung. Bitte beachten Sie, dass der Bildungsplan fortgeschrieben wurde.


Seneca Lucilio suo sal.

Hoc tibi soli putas accidisse et admiraris quasi rem novam, quod peregrinatione 1 tam longa et tot locorum varietatibus 2 non discussisti 3 tristitiam gravitatemque mentis? Animum debes mutare, non caelum. Licet 4 vastum traieceris mare 5 , (?) sequentur te, quocumque 6 perveneris, vitia. Hoc idem querenti cuidam Socrates ait: „Quid miraris nihil tibi peregrinationes 1 prodesse, cum te circumferas? Premit te eadem causa, quae expulit." Quid terrarum iuvare novitas 7 potest? Quid cognitio 8 urbium aut locorum? In irritum cedit 9 ista iactatio 10 . Quaeris, quare te fuga ista non adiuvet? Tecum fugis. Onus animi deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus. (?) Quidquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis 11 . At cum istud exemeris 12 malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit 4 , in quolibet barbariae angulo colloceris 13 , hospitalis 14 tibi illa, qualiscumque sedes erit. (?)

Cum hac persuasione vivendum est: „Non sum uni angulo 15 natus, patria mea totus hic mundus est." Quod si liqueret 16 tibi, non admirareris nil 17 adiuvari te regionum varietatibus 2 , in quas subinde priorum taedio migras 18 ; prima enim quaeque 19 placuisset, si omnem tuam crederes. Nunc non peregrinaris 20 , sed erras et ageris ac locum ex loco mutas, cum illud, quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit. Num quid tam turbidum 21 fieri potest quam forum? Ibi quoque licet quiete vivere, si necesse sit. Sed si liceat disponere se 22 , conspectum quoque et viciniam 23 fori procul fugiam; nam ut loca gravia etiam firmissimam valetudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc 24 perfectae et convalescenti 25 sunt aliqua parum salubria 26 . Dissentio 27 ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam 28 probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo colluctantur 29 . Sapiens feret ista, non eliget 30 , et malet in pace esse quam in pugna; non multum prodest vitia sua proiecisse, si cum alienis rixandum 31 est. (?) Vale.


1 peregrinatio , -onis f. Reise
2 varietas ,-tatis f. Veränderung
3 discutěre ,-tio, -cussi beseitigen, vertreiben
4 licet + Konjunktiv mag auch…
5 mare traicere ~ mare transire
6 quocumque wohin auch immer
7 terrarum novitas der Reiz neuer Länder
8 cognitio ,-tionis f. => cognoscere
9 in irritum cedere erfolglos bleiben, vergeblich sein
10 iactatio ,-ionis f. das Hin und Her
11 concutěre ,-io, -cussi erschüttern
12 eximěre ,-o,-emi beseitigen
13 in quolibet barbariae angulo colloceris in welchem Winkel des Barbarenlandes du dich ansiedelst
14 hospitalis ,-is,-e gastfreundlich
15 angulus ,-i m. Winkel, Ecke
16 liquet es ist klar
17 nil ~ nihil hier: in keiner Weise
18 in quas subinde priorum taedio migras in welche du der Reihe nach aus Ekel/Überdruss über die früheren Ziele reist.
19 prima quaeque die erstbeste (Gegend)
20 peregrinari reisen
21 turbidus ,-a,-um verwirrend
22 se disponere über sich bestimmen
23 conspectus et vicinia Anblick und Nachbarschaft
24 necdum adhuc bisher noch nicht
25 convalescěre sich (nach Krankheit) erholen
26 salubris ,-is,-e förderlich
27 dissentire ab aliquo anderer Meinung sein als jmd.
28 tumultuosus ,-a,-um „turbulent“
29 conluctari cum aliqua re mit etwas ringen
30 eligěre ,-go,elegi auswählen
31 rixari ~ pugnare

 

Vom Sinn und Unsinn des Reisens: Collage Reisen: Herunterladen [doc] [36 KB]