Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Erschließen der syntaktisch-inhaltlichen Struktur

Sinnvolle Nutzung der Lebenszeit Arbeitsschritte

Aufgabe

Erschließen Sie die syntaktisch-inhaltliche Struktur nach der Methode des linearen Dekodierens.

Seneca setzt große Hoffungen auf Lucilius

Seneca Lucilio suo salutem

Cresco et exsulto et discussa senectute recalesco, quotiens ex iis, quae agis ac scribis, intellego, quantum te ipse - nam turbam olim reliqueras - superieceris. Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur, quam ut adulescentiam illius suam iudicet – quid evenire credis iis, qui ingenia educaverunt et, quae tenera formaverunt, adulta subito vident?

 

 

 

crescere aufblühen , exsultare aufspringen vor Freude, recalescere wieder jung werden, se supericere über sich hinauswachsen

 

Assero te mihi; meum opus es. Ego cum vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi.

Et nunc idem facio, sed iam currentem hortor et invicem hortantem. „Quid illud,“ inquis „adhuc volo.“ In hoc plurimum est,

 

asserere beanspruchen (im juristischen Sinn), manum inicere die Hand auf etwas legen (und damit als sein Eigentum beanspruchen)

non sic, quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur. Ista res animo constat: Itaque pars magna bonitatis est velle fieri bonum. Scis, quem bonum dicam? Perfectum, absolutum, quem malum facere nulla vis, nulla necessitas possit. [4] Hunc te pro­spicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est huius animus in recto, cuius acta discordant.

Vale.

 

dimidium occupare die Hälfte erledigen

unā formā percutere mit einem Prägestempel schlagen
discordare in Widerspruch stehen

weiter: Lösung

Textgrammatik_Übungen: Herunterladen [docx] [79 KB]

Textgrammatik_Übungen: Herunterladen [pdf] [215 KB]