Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Rom aus der Perspektive eines Verbannten

Infobox

Diese Seite ist Teil einer Materialiensammlung zum Bildungsplan 2004: Grundlagen der Kompetenzorientierung. Bitte beachten Sie, dass der Bildungsplan fortgeschrieben wurde.


"Carere patria intolerabile est." - Aspice hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt 1 : maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis 2 et coloniis 3 suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt 4 : alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria opportunum 5 et opulentum 6 vitiis locum quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria 7 laxam 8 ostendendae virtuti nancta materiam 8 ; quidam venalem 9 formam attulerunt, quidam venalem 9 eloquentiam.

Nullum non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem 10 . Iube istos omnes ad nomen citari 11 et, unde domo 12 quisque sit, quaere: videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam.

Deinde ab hac civitate discede, quae veluti 13 communis potest dici, omnes urbes circumi: nulla non magnam partem peregrinae 14 multitudinis habet. Transi ab iis, quarum amoena positio 15 et opportunitas regionis 16 plures adlicit 17 , deserta loca et asperrimas insulas: nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi 18 causa moretur.

Invenio, qui dicant inesse naturalem quandam inritationem 19 animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur 20 , et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga 21 et quietis inpatiens et novitate rerum laetissima.

Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris: non est ex terreno et gravi concreta corpore 22 , ex illo caelesti spiritu descendit; caelestium autem natura semper in motu est, fugit et velocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum illustrantia 23 : nullum eorum perstat. Sol labitur adsidue et locum ex loco mutat.


1 sufficěre: ausreichen, genügen
2 municipium: Landstadt (ehemals autonome Städte, deren Bewohner ein eingeschränktes röm. Bürgerrecht besitzen)
3 colonia: Kolonie
4 confluěre : zusammenströmen
5 opportunus: günstig
6 opulentus: reich
7 industria: Energie, Tatkraft
8 laxa materia: reichlich Raum
9 venalis,-is,-e: käuflich
10 pretium poněre: den Preis festsetzen
11 ad nomen citare: namentlich aufrufen
12 unde domo: wo zu Hause
13 veluti: gleichsam
14 peregrinus: fremd
15 amoena positio: liebliche Lage
16 opportunitas regionis: günstig gelegenes Gebiet
17 adlicěre: anlocken
18 animus: hier: Gesinnung, Charakter
19 irritatio,-tionis f.: Anreiz
20 spargěre: aus-, zerstreuen
21 vagus: unbeständig
22 non est ex terreno et gravi concreta corpore: er (Verstand, Sinn) ist nicht aus irdischem und schwerem Körper entstanden
23 illustrare: beleuchten

 

Rom aus der Perspektive eines Verbannten: Herunterladen [doc] [34 KB]