Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Cicero, Epistulae

Infobox

Diese Seite ist Teil einer Materialiensammlung zum Bildungsplan 2004: Grundlagen der Kompetenzorientierung. Bitte beachten Sie, dass der Bildungsplan fortgeschrieben wurde.


Ein paar Schlaglichter darauf, wie Caesars zweiter Britannienfeldzug von seinen Zeitgenossen wahrgenommen und bewertet wurde, lassen sich der Korrespondenz Ciceros mit seinem Bruder Quintus (der beim Britannienfeldzug dabei war) und mit seinem Verleger Atticus entnehmen:

Juli 54:

(Cicero, ad Atticum 4,17,6)

Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. E tiam illud iam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.

August 54:

(Cicero, ad Atticum 4,15,9)

Ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia. S uspenso animo exspecto, quid agat.

September 54:

(Cicero, ad Quintum fratrem 3,1,10)

D e Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus.

 

(Cicero, ad Quintum fratrem 2,15,4)

O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! T imebam Oceanum, timebam litus insulae; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. Te vero hupothesin scribendi egregiam habere video. Q uos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gent es , quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut rogas, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam , mittam.

Oktober 54:

(Cicero, ad Atticum 4,18,5)

A Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. viiii Kal. Nov. xvii (24.Oktober) litteras datas a litoribus Britanniae proximis a. d. vi Kal. Octobr. (25. September). Confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum ex Britannia reportabant.

 

Cicero, Epistulae: Herunterladen [doc] [103 KB]