Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Leben in der Großstadt Rom

Infobox

Diese Seite ist Teil einer Materialiensammlung zum Bildungsplan 2004: Grundlagen der Kompetenzorientierung. Bitte beachten Sie, dass der Bildungsplan fortgeschrieben wurde.

Eine ............................................... Beschreibung

aus dem ......... Jh. ....Chr. von Juvenal (ca. ..........-..........)

5 Quamvis digressu veteris confusus amici
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae;
10 nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
   Sed dum tota domus raeda componitur una,
15 substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae
(nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;
omnis enim populo mercedem pendere iussa est
20 arbor et eiectis mendicat silva Camenis),
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris. Quanto praesentius esset
numen aquis, viridi si margine cluderet undas
herba nec ingenuum violarent marmora tofum.
25    Hic tunc Umbricius „Quando artibus” inquit ,honestis
nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
30 dum nova canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patria. Vivant Artorius istic
et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
35 quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae
40 munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
cum iubet, occidunt populariter; inde reversi
conducunt foricas, et cur non omnia? Cum sint
quales ex humili magna ad fastigia rerum
extollit quotiens voluit Fortuna iocari.
  ...
Aufgabe 1:
  1. Ergänzen Sie (z. B. mit Hilfe der Res Romanae) die Überschrift.
  2. In welchem Versmaß ist dieser Text Juvenals verfasst?
Aufgabe 2:
    Ergänzen Sie die Namen der sieben Hügel Roms und zeichnen Sie den Stadtteil Roms ein, der im vorliegenden Text im Mittelpunkt steht:

Juvenal

Aufgabe 3:
  1. Stellen Sie stichwortartig (lateinisch-deutsch) zusammen, welche Gründe Umbricius für seinen Umzug angibt.
  2. Sind die genannten Gründe, von Rom wegzuziehen, Ihrer Ansicht nach stichhaltig? Begründen Sie Ihre Antwort.

 

Den vollständigen Text finden Sie in der Datei: "Leben in der Großstadt Rom" Herunterladen [doc] [674 KB]