Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

„Studienreise“ des Aemilianus Paullus

Infobox

Diese Seite ist Teil einer Materialiensammlung zum Bildungsplan 2004: Grundlagen der Kompetenzorientierung. Bitte beachten Sie, dass der Bildungsplan fortgeschrieben wurde.


(167 v.Chr.)

Autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit. Praeposito castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno comitatu (...) per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum. Ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit. Lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adit: ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit. A Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit. Inde Oropum Atticae ventum est, ubi pro deo vates anticus colitur templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum; Athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustae famae, multa tamen visenda habentis, arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentis, navalia, monumenta magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium insignia. Sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit. Urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo. Inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. Ubi et alia quidem spectanda ei visa: Iovem velut praesentem intuens motus animo est. Itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit. Ita peragrata Graecia ...

Aufgaben:

  1. Arbeiten Sie aus dem lateinischen Text heraus, in welcher Jahreszeit Aemilianus Paullus diese Reise durch Griechenland machte:
    ................................................................. (Zeile ......)
  2. Zeichnen Sie seine Route in folgende Griechenlandkarte ein.

    Karte Griechenland

    Bildquelle:
    (cc-by-sa 3.0) Captain Blood/Wikipedia: Griechenland 371-362.jpg
    http://de.wikipedia.org/w/index.php?title=Datei:Griechenland_371-362.jpg&filetimestamp=20060711203355
    Stand: 01.12.2012, 12:50 Uhr

  3. Notieren Sie sich stichwortartig, welche Gründe ihn an diese Orte führte.

„Studienreise“ des Aemilianus Paullus: Herunterladen [doc] [617 KB]