Zur Haupt­na­vi­ga­ti­on sprin­gen [Alt]+[0] Zum Sei­ten­in­halt sprin­gen [Alt]+[1]

Text 1-22

In­fo­box

Diese Seite ist Teil einer Ma­te­ria­li­en­samm­lung zum Bil­dungs­plan 2004: Grund­la­gen der Kom­pe­tenz­ori­en­tie­rung. Bitte be­ach­ten Sie, dass der Bil­dungs­plan fort­ge­schrie­ben wurde.

C. PLI­NI­US TA­CI­TO SUO S.

1 Petis, ut tibi avun­cu­li mei ex­itum scribam, quo ve­ri­us tra­de­re pos­te­ris pos­sis. Gra­ti­as ago; nam video morti eius, si ce­le­bre­tur a te, im­mor­ta­lem glo­ri­am esse pro­po­sitam.
2 Quam­vis enim pul­cher­ri­ma­rum clade ter­rar­um ut po­pu­li, ut urbes me­mo­ra­bi­li casu, quasi sem­per vic­turus, oc­ci­de­rit, quam­vis ipse plu­r­i­ma opera et man­sura con­di­de­rit, multum tamen per­pe­tui­ta­ti eius scrip­to­rum tuo­rum ae­ter­ni­tas addet.
3 Equi­dem bea­tos puto, qui­bus de­o­rum mu­ne­re datum est aut fa­ce­re scri­ben­da aut scri­be­re le­gen­da, bea­tis­si­mos vero, qui­bus ut­rumque. Horum in nu­me­ro avun­cu­lus meus et suis li­bris et tuis erit. Quo li­ben­ti­us susci­pio, de­posco etiam, quod ini­un­gis.
4 Erat Mi­se­ni clas­sem­que im­pe­rio pra­e­sens re­ge­bat. Nonum Kal. Sep­tem­bres hora fere sep­ti­ma mater mea in­di­cat ei appa­re­re nubem inu­si­ta­ta et ma­gni­tu­di­ne et spe­cie.
5 Usus ille sole, mox fri­gi­da, gus­t­averat iacens stu­de­bat­que; po­scit so­leas, as­cen­dit locum, ex quo ma­xi­me mi­ra­cu­lum illud con­spi­ci po­te­rat. Nubes - in­cer­tum pro­cul in­tu­en­ti­bus, ex quo monte (Ve­su­vi­um fuis­se pos­tea co­gni­tum est) - orie­ba­tur, cuius si­mi­li­tu­di­nem et for­mam non alia magis arbor quam pinus ex­pres­se­rit.
6 Nam lon­gis­si­mo velut trun­co elata in altum qui­bus­dam ramis dif­fun­de­ba­tur, credo, quia re­cen­ti spi­ri­tu evec­ta, dein se­ne­scen­te eo de­sti­tu­ta aut etiam pon­de­re suo victa in la­ti­tu­di­nem va­ne­sce­bat, can­di­da in­ter­dum, in­ter­dum sor­di­da et ma­cu­losa prout ter­ram ci­ne­rem­ve sus­tu­le­rat.
7 Ma­gnum pro­pi­us­que nos­cen­dum ut eru­di­tis­si­mo viro visum. Iubet li­bur­ni­cam ap­ta­ri; mihi, si ve­ni­re una vel­lem, facit co­pi­am; re­spon­di stu­de­re me malle - et forte ipse quod scri­be­rem de­derat.
8 Egre­die­ba­tur domo; ac­ci­pit co­di­cil­los Rec­ti­nae Tasci im­mi­nen­ti pe­ri­cu­lo ex­ter­ri­tae - nam villa eius su­bi­ace­bat nec ulla nisi na­vi­bus fuga -: ut se tanto dis­cri­mi­ni er­i­pe­ret, or­abat.
9 Ver­tit ille con­si­li­um et, quod stu­dio­so animo in­co­ha­verat, obit ma­xi­mo. De­du­cit qua­dri­re­mes, as­cen­dit ipse non Rec­ti­nae modo, sed mul­tis - erat enim fre­quens amo­e­n­i­tas orae - la­turus au­xi­li­um.

10 Pro­pe­rat illuc, unde alii fu­gi­unt, rec­tum­que cur­sum, recta gu­ber­na­cu­la in pe­ri­cu­lum tenet adeo so­lu­tus metu, ut omnes il­li­us mali motus, omnes fi­gu­ras, ut de­pren­de­rat ocu­lis, dic­ta­ret eno­ta­ret­que.
11 Iam na­vi­bus cinis in­ci­de­bat, quo pro­pi­us ac­ce­derent, ca­l­idi­or et den­si­or; iam pu­mi­ces etiam ni­g­ri­que et am­bus­ti et frac­ti igne la­pi­des; iam vadum su­bitum rui­naque mon­tis li­to­ra obstan­tia. Cunc­ta­tus pau­lum, an retro flec­te­ret, mox gu­ber­na­to­ri, ut ita fa­ce­ret, mo­nen­ti 'For­tes' in­quit 'for­tu­na iuvat: Pom­po­nia­num pete.'

12 Sta­biis erat di­remp­tus sinu medio - nam sen­sim cir­cu­mac­tis cur­va­tis­que li­to­ri­bus mare in­f­un­ditur -; ibi - quam­quam non­dum pe­ri­cu­lo ap­pro­pinquan­te, con­spi­cuo tamen et, cum cre­sce­ret, pro­xi­mo - sar­ci­nas con­tu­le­rat in naves, cer­tus fugae, si con­tra­ri­us ven­tus re­se­dis­set. Quo tunc avun­cu­lus meus se­cun­dis­si­mo in­vec­tus, com­plecti­tur tre­pi­dan­tem, con­so­la­tur, hor­ta­tur, utque ti­mo­rem eius sua se­cu­ri­ta­te le­ni­ret, de­fer­ri in ba­li­n­e­um iubet; lotus ac­cu­bat, cenat, aut hil­aris aut, quod aeque ma­gnum, si­mi­lis hil­ari.
13 In­te­rim e Ve­su­vio monte plu­ri­bus locis la­tis­si­mae flam­mae al­taque in­cen­dia re­luce­bant, quo­rum ful­gor et cla­ri­tas tenebris noc­tis ex­ci­ta­ba­tur. Ille agres­ti­um tre­pi­da­tio­ne ignes re­lic­tos de­ser­tas­que vil­las per so­li­tu­di­nem ar­de­re in re­me­di­um for­mi­di­nis dic­tita­bat. Tum se quie­ti dedit et quie­vit ve­ris­si­mo qui­dem somno; nam mea­tus ani­mae, qui illi prop­ter am­pli­tu­di­nem cor­po­ris gra­vi­or et so­nan­ti­or erat, ab iis, qui li­mi­ni ob­vers­a­ban­tur, au­die­ba­tur.
14 Sed area, ex qua diae­ta adi­ba­tur, ita iam ci­ne­re mix­tis­que pu­mi­ci­bus opp­le­ta sur­r­ex­e­rat, ut, si lon­gi­or in cu­bi­cu­lo mora, ex­itus ne­ga­re­tur. Ex­ci­ta­tus pro­ce­dit seque Pom­po­nia­no ce­te­ris­que, qui per­vi­gi­la­ver­ant, red­dit.
15 In com­mu­ne con­sul­tant, intra tecta sub­sis­tant an in aper­to vagen­tur. Nam crebris vas­tis­que tre­mo­ri­bus tecta nutabant, et, quasi emota se­di­bus suis, nunc huc, nunc illuc abire aut re­fer­ri vi­de­ban­tur.
16 Sub dio rur­sus quam­quam le­vi­um exe­sorum­que pu­mi­cum casus me­tue­ba­tur, quod tamen pe­ri­cu­l­o­rum col­la­tio ele­git; et apud illum qui­dem ratio ra­tio­nem, apud alios ti­mo­rem timor vicit. Cer­vica­lia ca­pi­ti­bus im­po­si­ta lint­eis con­string­unt; id mu­ni­men­tum ad­ver­sus in­ci­den­tia fuit.

17 Iam dies alibi, illic nox om­ni­bus noc­tibus ni­g­ri­or den­sior­que; quam tamen faces mul­tae va­ria­que lu­mi­na sol­ve­bant. Pla­cuit egre­di in litus et ex pro­xi­mo ad­spi­ce­re, ec­quid iam mare ad­mit­te­ret; quod adhuc va­s­tum et ad­ver­sum per­ma­ne­bat.
18 Ibi super abiec­tum lin­te­um re­cub­ans semel atque iter­um fri­gi­dam aquam po­po­scit hau­sit­que. De­inde flam­mae flam­ma­rum­que pra­en­un­ti­us odor sul­pu­ris alios in fugam vert­unt, ex­ci­tant illum.
19 In­ni­tens ser­vo­lis duo­bus as­sur­r­ex­it et sta­tim con­ci­dit, ut ego col­li­go, cras­sio­re ca­li­gi­ne spi­ri­tu ob­struc­to, clauso­que sto­ma­cho, qui illi na­tu­ra in­va­li­dus et an­gus­tus et fre­quen­ter ae­s­tu­ans erat.
20 Ubi dies red­ditus - is ab eo, quem no­vis­si­me vi­de­rat ter­ti­us -, cor­pus in­ven­tum in­te­grum, il­la­es­um opertum­que, ut fu­erat in­du­tus: ha­bi­tus cor­po­ris quie­scen­ti quam de­func­to si­mi­li­or.

21 In­te­rim Mi­se­ni ego et mater - sed nihil ad his­to­ri­am, nec tu aliud quam de exitu eius scire vo­luis­ti. Finem ergo fa­ci­am. 22 Unum adi­ci­am, omnia me, qui­bus in­ter­fu­er­am qua­e­que sta­tim, cum ma­xi­me vera me­mo­r­an­tur, au­dier­am, per­se­cu­tum. Tu po­tis­si­ma ex­cer­pes; aliud est enim epis­tu­lam, aliud his­to­ri­am, aliud amico, aliud om­ni­bus scri­be­re. Vale.

Text Pli­ni­us 1-22: Her­un­ter­la­den [doc] [24 KB]