Zur Haupt­na­vi­ga­ti­on sprin­gen [Alt]+[0] Zum Sei­ten­in­halt sprin­gen [Alt]+[1]

Text 6-20

In­fo­box

Diese Seite ist Teil einer Ma­te­ria­li­en­samm­lung zum Bil­dungs­plan 2004: Grund­la­gen der Kom­pe­tenz­ori­en­tie­rung. Bitte be­ach­ten Sie, dass der Bil­dungs­plan fort­ge­schrie­ben wurde.

C. PLI­NI­US TA­CI­TO SUO S.

1 Ais te ad­duc­tum lit­te­ris, quas exi­gen­ti tibi de morte avun­cu­li mei scrip­si, cupe­re co­gnos­ce­re, quos ego Mi­se­ni re­lic­tus - id enim in­gres­sus ab­ru­peram - non solum metus, verum etiam casus per­tu­le­rim.
'Quam­quam ani­mus memi­nis­se hor­ret …,
in­ci­pi­am.'
2 Pro­fec­to avun­cu­lo ipse re­li­quum tem­pus stu­diis - ideo enim rem­an­seram - im­pen­di; mox ba­li­n­e­um, cena, som­nus in­quie­tus et bre­vis. 3 Pra­eces­se­rat per mul­tos dies tre­mor ter­rae, minus for­mido­lo­sus, quia Cam­pa­niae so­li­tus; illa vero nocte ita in­va­luit, ut non mo­ve­ri omnia, sed verti crederen­tur.
4 Ir­ru­pit cu­bi­cu­lum meum mater; sur­gebam in­vicem, si quie­sce­ret, ex­ci­ta­turus. Re­se­di­mus in area domus, quae mare a tec­tis mo­di­co spa­tio di­vi­de­bat. 5 Du­bi­to, con­stan­ti­am vo­ca­re an im­pru­den­ti­am de­beam - agebam enim du­o­de­vicen­si­mum annum -: Posco li­brum Titi Livi et quasi per otium lego atque etiam, ut co­epe­ram, ex­cer­po. Ecce ami­cus avun­cu­li, qui nuper ad eum ex His­pa­nia ve­ne­rat, ut me et ma­trem se­den­tes, me vero etiam le­gen­tem videt, il­li­us pa­ti­en­ti­am se­cu­ri­ta­tem meam cor­ri­pit. Ni­hi­lo seg­ni­us ego in­ten­tus in li­brum.
6 Iam hora diei prima et adhuc du­bi­us et quasi lan­gui­dus dies. Iam quas­sa­tis cir­cu­mi­a­cen­ti­bus tec­tis, quam­quam in aper­to loco, an­gus­to tamen, ma­gnus et cer­tus rui­nae metus. 7 Tum demum ex­ce­de­re op­pi­do visum; se­qui­tur vul­gus at­to­ni­tum, quod­que in pa­vo­re si­mi­le pru­den­tiae: ali­e­num con­si­li­um suo prae­fert in­gen­tique ag­mi­ne abe­un­tes pre­mit et im­pel­lit. 8 Egres­si tecta con­si­sti­mus. Multa ibi mi­ran­da, mul­tas for­mi­di­nes pa­ti­mur. Nam ve­hi­cu­la, quae pro­du­ci ius­sera­mus, quam­quam in pla­nis­si­mo campo, in con­tra­ri­as par­tes age­ban­tur, ac ne la­pi­di­bus qui­dem fulta in eodem ves­ti­gio quie­sce­bant. 9 Prae­te­rea mare in se re­sor­be­ri et tre­mo­re ter­rae quasi re­pel­li vi­de­ba­mus. Certe pro­ces­se­rat litus, mul­taque ani­ma­lia maris sic­cis ha­re­nis de­ti­ne­bat. Ab al­te­ro la­te­re nubes atra et hor­ren­da, ignei spi­ri­tus tor­tis vi­bra­tis­que dis­cur­si­bus rupta, in lon­gas flam­ma­rum fi­gu­ras de­his­ce­bat; ful­gu­ri­bus illae et si­mi­les et maio­res erant.
10 Tum vero idem ille ex His­pa­nia ami­cus acri­us et in­stan­ti­us 'Si fra­ter' in­quit 'tuus, tuus avun­cu­lus vivit, vult esse vos sal­vos; si pe­riit, su­per­s­ti­tes vo­luit. Pro­in­de quid ces­sa­tis eva­de­re?' Re­spon­di­mus non com­mis­su­ros nos, ut de sa­lu­te il­li­us in­cer­ti nostrae con­su­lere­mus. 11 Non mo­ra­tus ultra pro­ri­pit se ef­fu­so­que cursu pe­ri­cu­lo auf­er­tur. Nec multo post illa nubes de­scen­de­re in ter­ras, operi­re maria; cin­xe­rat Ca­pre­as et ab­s­con­de­rat, Mi­se­ni quod pro­cur­rit, ab­stu­le­rat.
12 Tum mater orare, hor­ta­ri, iube­re, quo­quo modo fu­ge­rem; posse enim iuve­nem; se et annis et cor­po­re gra­vem bene mo­ri­tur­am, si mihi causa mor­tis non fuis­set. Ego con­tra sal­vum me nisi una non fu­tu­rum; dein manum eius am­ple­xus ad­de­re gra­dum cogo. Paret aegre in­cu­sat­que se, quod me mo­re­tur. 13 Iam cinis, adhuc tamen rarus. Re­spi­cio: densa ca­li­go ter­gis im­mi­ne­bat, quae nos tor­ren­tis modo in­fu­sa ter­rae se­que­ba­tur. 'De­flecta­mus', in­quam, 'dum vi­de­mus, ne in via stra­ti co­mit­an­ti­um turba in tenebris ob­ter­a­mur!' 14 Vix con­sidera­mus, et nox , non qua­lis illu­nis aut nu­bi­la, sed qua­lis in locis clau­sis lu­mi­ne ex­stinc­to. Au­di­res ulu­la­tus fe­mi­na­rum, in­fan­tum qui­ri­ta­tus, cla­mo­res vi­r­o­rum; alii par­en­tes, alii li­be­ros, alii co­ni­uges vo­ci­bus re­qui­rebant, vo­ci­bus no­sci­tabant; hi suum casum, illi suo­rum mi­se­ra­ban­tur; erant qui metu mor­tis mor­tem pre­ca­ren­tur; 15 multi ad deos manus tol­le­re, plu­res nusquam iam deos ullos ae­ter­nam­que illam et no­vis­si­mam noc­tem mundo in­ter­pre­taban­tur. Nec de­fu­er­unt, qui fic­tis men­ti­tis­que ter­ro­ri­bus vera pe­ri­cu­la au­ger­ent. Ade­rant, qui Mi­se­ni illud ru­is­se, illud ar­de­re falso, sed creden­ti­bus nun­tia­bant.
16 Pau­lum re­luxit, quod non dies nobis, sed ad­ven­tan­tis ignis in­di­ci­um vi­de­ba­tur. Et ignis qui­dem lon­gius sub­sti­tit; tenebrae rur­sus, cinis rur­sus, mul­tus et gra­vis. Hunc iden­ti­dem as­sur­gen­tes ex­cu­tieba­mus; operti alio­qui atque etiam obli­si pon­de­re es­se­mus. 17 Pos­sem glo­ria­ri non ge­mitum mihi, non vocem parum for­tem in tan­tis pe­ri­cu­lis ex­ci­dis­se, nisi me cum om­ni­bus, omnia mecum per­i­re mi­se­ro, magno tamen mor­ta­li­ta­tis so­la­cio credi­dis­sem. 18 Tan­dem illa ca­li­go te­nua­ta quasi in fumum ne­bu­l­am­ve dis­ces­sit; mox dies verus; sol etiam ef­ful­sit, lu­ri­dus tamen, qua­lis esse ,cum de­fi­cit, solet. Oc­curs­a­bant tre­pi­dan­ti­bus adhuc ocu­lis mu­ta­ta omnia al­to­que ci­ne­re tam­quam nive ob­duc­ta.
19 Re­gres­si Mi­sen­um cu­ra­tis ut­cum­que cor­po­ri­bus sus­pen­sam du­biam­que noc­tem spe ac metu ex­egi­mus. Metus prae­v­alebat; nam et tre­mor ter­rae per­se­ver­a­bat et ple­ri­que lym­pha­ti ter­ri­fi­cis va­ti­ci­na­tio­ni­bus et sua et alie­na mala lu­di­fica­ban­tur.
20 Nobis tamen ne tunc qui­dem, quam­quam et ex­per­tis pe­ri­cu­lum et ex­spec­tan­ti­bus, abeun­di con­si­li­um, donec de avun­cu­lo nun­ti­us.
Haec, ne­quaquam his­to­ria digna, non scrip­turus leges et tibi sci­li­cet, qui re­qui­sis­ti, im­pu­ta­bis, si digna ne epis­tu­la qui­dem vi­de­bun­tur. Vale.

Text Pli­ni­us 1-20: Her­un­ter­la­den [doc] [28 KB]